monumenta.ch > Iuvenalis > bnf8071.34 > Baruch, 3 > bnf8562.86 > sectio 640 > csg46.36 > sectio 18 > sectio 156 > sectio 295 > bnf5129.74 > sectio 196 > Matthaeus, 11 > sectio 697 > Ioannes, 15 > sectio > sectio 710 > bnf10439.202 r > ORDO DICENDORUM. > sectio 20 > bnf12590.162 > sectio 2 > bnf5134.19 > sectio 845 > bnf5129.39 > 41 > sectio 27 > 52 > sectio 784 > bnf9341.296 > bnf6331.115 > bnf8631.9 > 59 > bnf18428.144 > csg42.67 > Ieremias, 15 > bnf6286.51 > uwbM.p.th.f.68.298 > sectio 840 > sectio 440 > sectio 25 > sectio 23 > sectio 17 > 69 > sectio 176 > 5
Ambrosius, De Nabuthae, § 4 <<<     >>> § 6

Ambrosius, De Nabuthae, § 5

1 rex Achab in Istrahel erat et pauper Nabuthae.
2 ille regni opibus adfluebat, iste angusti soli possidebat caespitem.
3 nihil pauper de possessionibus diuitis concupiuit, rex sibi egere nisus est, quia uineam habebat pauper uicinus.
4 quis igitur tibi pauper uidetur? qui contentus est suo an qui concupiscit alienum? alter certe pauper censu uidetur, alter pauper affectu est.
5 affectus diues egere non nouit, census abundans nequit auari pectus explere.
6 ideoque diues cupidus in inuidia possessionis et paupertatis querella est.
Ambrosius HOME

bnf1732.333